Contact Us  |  Help  |  Home 
 

Sponsored by Thrivent Financial for Lutherans

 
Log In
Register
 
 
 
[Home Page]
Prose preface to Cardinal Farnsio

Alexandro Farnesio Cardinali amplissimo Hieronymus Fracastorius Veronensis, S.

Homo homini natus quum sit sacerrime Princeps, illud saepe dubitatum fuisse video, utro beneficio prodesse magis queamus, eo ne quod per otium comparatur contemplando et scribendo, an eo quod per negotia agendo, atque egregia multa navando. nam plurimi quidem non solum propinquis et amicis, sed etiam Rebus pub. et multis saepe nationibus magnopere agendo profuere, plurimi vero scribendo. Inter quos illud interesse videtur mihi, quod qui per negotia prosunt, praesentem magis, et magis perspicuam utilitatem praestant opes patrocinia, honores, libertates, et alia eius generis multa.qui vero per otium, si non adeo praesentem utilitatem at certe communem magis, et magis perpetuam ac iniurias temporis et fortunae superaturam afferunt. quo pacto disciplinae, leges, historiae, artes inventae, auctae, ac per manus traditae in aetates omnes, in nationes omnes pervenire potuere. utroque autem modo prodesse posse, paucissimis quidem, quos Deus praecipue amavit, semper concessum fuit. quod otium et negotia interse non parum adversari solent. qua de causa Reges et Principes viri, quod actionibus detenti, distractique minus otio inservire possunt, per alterum magis (hoc est per actiones prodesse ipsi quidem consuevere) per alterum autem minus, hoc est per ea, quae ab otio proficiscuntur beneficia. verum enimvero quicunque vere Reges & Principes sunt, curant profecto et provident, ut quod ipsi perse non possunt, per alios nihilominus praestent, ne quum altero in genere eccellant, in altero humano generi deesse videantur, cuius beneficio nati, constitutique a Deo sunt. qua in re non minus laudandi commendandique sunt quam in eo, quod perse ipsi possunt et conferunt. et si enim magna est ea virtus, quae per se facit, non minor tamen et illa est, quae alium movet, et per ipsum usui est. quando neque Deus optimus atque omnipotens perse semper et statim prodesse vult, sed aliorum opera et ministerio ad eam rem uti consueverit. ex quo quidem fit ut Reges non parvam ingeniorum rationem et curam habeant, ea alant, et foveant, et quodammodo ut pariant, causae sint. quare et illud recte homines instituisse videntur mihi, ut quemadmodum, qui naturae sunt partus Diis optimis consecrantur, ita ii, qui sunt ingenii, Regibus et Principibus viris dedicarentur. flores quippe et fructus, et primitivas frugum atque animalium templis et aris offerri videmus, poemata vero historias, et reliqua disciplinarum inventa, iis qui potestatibus praestant. quin ipsos quoque ut pote modis omnibus de humano genere benemeritos, et Diis optimis benefactoribus similes dicere solemus, et Deorum nomine salutare, et in Deorum caetum et numerum vita functos referre. verum qui tales spectentur, paucissimi quidem omnibus seculis semper fuere. quando multos ipsa illa potestas, qua insignes sunt, non in aliena commoda, sed in propria trahere consuevit. quapropter et maior est eorum paucorum gloria, quos vera virtus eo efferre potuit, ut Deos optimos imitarentur. quos inter (ut ad te veniam praestantissime iuvenis) tu quidem raro, nescio quo virtutum igne splendere, atque ea praecipue teneri pietate videris, quae et per sese, et per alios prodesse studet, et vult. nam ut privata taceam beneficia, quae innumera in dies confers, tot quidem publica ac tanta obis non pro patria solum Roma, non pro Italia solum, sed pro tota Europa, pro universo Christiano nomine, ut non solum te admiremur omnes, ac suspiciamus, sed in tanto christianarum rerum discrimine a Deo maximo electum existimemus. cum quo sanctissimus Avus tuus Paulus iii. Pont. Max. curas omnes, actionesque partiretur, iam tum te ab adolescentia eum auspicatus futurum, in quo onus tandem recumberet tantae molis. qua in re illud quoque magnopere admirandum est, quod moles ea quum tam gravis, tam varia sit, tu tamen litterarum haud immemor non minori cura atque opera studes, ut et hac quoque in parte nec tibi, nec aliis desis. nam quum magna quadam atque excellenti natura aeque et ad actiones, et ad studia litterarum sis natus, facis profecto, ut et de te multa aliquando speranda sint, et ut interea quod tu per aetatem ac maxima necessariaque negotia praestare non potes, alii certe praestent. quos tu ita benevolentia, ita omni studio amplexaris, ita liberalitate patrocinio ac favore omni foves, atque excitas, ut non minus tibi debeant litterarum studia, quam christiana libertas. Cui quidem rei et ipse testimonio esse possum, quem tu quum nec unquam vidisses, nihil a te poscentem beneficiis tamen non paucis ea una de causa sis prosecutus, ac prosequaris in dies. cui ego beneficentiae et virtuti ita me addictum, ita devinctum sensi, ut iam diu nihil animo aeque fixum habuerim, quam tibi tuaeque isti, qua teneris pietati, aliquid parerem, quod tuum tuique causa confectum dici posset. hoc enim unum dabatur mihi, quo quam gratus esset animus erga te meus, possem ostendere. quam rem tametsi serius quam voluissem negotiis variis impeditus, nunc demum tamen confeci. non quidem ea in re quam magis desiderassem, quanque existimassem tibi graviorem futuram, sed ea tamen quam, quod utilitatem non parvam (ut spero) allatura sit, haud ingratam tibi futuram existimem. Igitur (quod tuum dicas) pro eo ocio quod mihi concessum fuit, de contagione et contagiosis morbis omnibus, et eorum curatione scribere mihi visum est. magna quidem materia et admirationis non parvae plena. cui et commentarium adieci non minus (ut arbitror) desideratum de consensu et dissensu rerum, quam sympathiam et antipathiam vocant. sine quo natura contagionum plane perquiri et monstrari posse, non videbatur. utrunque autem negotium mihi eo libentius suscipiendum duxi, quod quum hoc quidem scitu dignum sit, illud ad salutem mortalium non parum conducere videatur, tum de utroque quam paucissima quidem a maioribus nostris, quae extent, quaeque viderimus nos, litteris mandata sunt. de sympathia quidem et antipathia rerum Galenus iam sese non nulla scripsisse refert, verum ea scripta aut interiere, aut aetate nostra, quod nos sciamus, adhuc in lucem non pervenere. de contagione vero Hippocrates quidem circa populariter vagantes morbos nonnulla tetigisse videtur. sed tamen qui observaret magis, quam naturas eorum traderet. Galenus vero post ipsum plura quidem monstravit, sed et ipse tamen et sectator illius Paulus aegineta, et Aetius Amidenus, et alii veteres non pauca, ut mihi videtur, reliquere, quae possent magnopere desiderari. Recentiores autem nihilo plus de contagione videntur dixisse, quam quod ab occulta quadam proprietate proveniat. quae autem in universum natura contagionum sit, et quo principio afficiant, et quo pacto gignantur, et cur aliae fomitem relinquant, aliae ad distans sese etiam propagent, et morborum cur alii contagiosi sint, leniores, mitioresque existentes, alii minime contagiosi acerbiores, ardentioresque multo quum sint, et quo a venenis contagio differat, et eiusmodi alia multa nulli dicere tentavere, satis quidem fecisse rati si horum omnium causas in occultas illas (ita ipsi vocant) proprietates reduxissent, quibus acquiescendum non modo sibi sunt arbitrati, sed et aliis praecepere. atque his contenti in quamplurimis philosophati sunt, quod certe philosopho homine semper indignum existimavi. causarum enim quum quaedam universalissimae sint et remotissimae a rebus, quaedam vero propinquiores et particulares magis, a demum quaedam propinquissimae et propriae, proprias quidem et propinquissimas in reconditis et difficilibus attigisse, aut Dei certe est, aut divini. universalissimis vero stare, ignavi et rustici ingenii est, medias vero inquirere, et ad proprias niti (quantum homini datur) philosophi certe est. Admiraberis autem fortasse duas me hasce materias sumpsisse scribendas, quarum alteram maiores nostri pene intactam reliquerunt, alteram omnes fateantur ab homine sciri non posse. Verum enimvero, quod tum sympathiae rerum, tum et natura contagionum in difficili atque arduo positae sint, et nos quidem concedimus. quin et ineptum quoque aut arrogantem magis eum fore dicimus, qui propinquissimas et proprias earum causas praesumat inquirere. verum tamen idem ille si medias pervestiget, multa illum inventurum non diffido, quae tum delectare, tum et magnopere prodesse possint. quod institutum et mihi ipse in hac nostra pervestigatione proposui. praeteritam vero fuisse a maioribus nostris contagionum materiam, neminem mirari velim, quando id accidat disciplinis omnibus, ut non omnia ab iis qui eas condunt, absolvi possint. quoniam universalia magis et rerum principia prosequantur. ita in ea quae de natura est philosophia innumera quidem partim intacta, partim non plane discussa relicta sunt. nam neque quomodo intellectio in nobis fiat hactenus traditum fuisse video, neque earum qualitatum quas spirituales vocant, naturam satis demonstratam, et alia multa. quod et in re medica consimiliter quoque contingit. in qua plurima adhuc super sunt, quae posteris et nepotibus inquirenda patres nostri reliquerint, nos porro nepotibus nostris relinquemus. multa praeterea intereunt eorum, quae scripta iam fuere, multa vivunt quidem, sed non apud omnes, ita se habet mortalium rerum condicio et vicissitudo. Necessaria autem necne sit contagionum inquisitio, quam nos in praesenti aggredimur, si Dii annuerint, unusquisque videre poterit, qui ea legerit, quae scribemus. Tu vero qualiacunque haec fuerint, quae pro vetere instituto sacramus principi viro, tibi autem quod tua iam sint, et tui gratia enata, libenti animo accipies, tum et authoritate, quae tibi est tanta, proteges, ut nemo calumniis insectari audeat, quae tibi accepta fuerint et sub tuo auspicio emissa.
Return to overview page
 Copyright Policy  |  Privacy Policy  |  Site Directory  |    |  Site Map  |  The Store
 
Contact Lutherans Online
866-201-1522
RSS icon RSS  Facebook icon Facebook  Twitter icon Twitter  
 
         
Thrivent Financial for Lutherans Contact Thrivent Financial
800-THRIVENT
(800-847-4836)
Appleton Office:
4321 N. Ballard Road
Appleton, WI 54919-0001 USA
Minneapolis Office:
625 Fourth Avenue S.
Minneapolis, MN 55415-1624 USA
 
         
Insurance products issued or offered by Thrivent Financial for Lutherans, Appleton, WI. Not all products are available in all states. Products issued by Thrivent Financial for Lutherans are available to applicants who meet membership, insurability, U.S. citizenship and residency requirements. Securities and investment advisory services are offered through Thrivent Investment Management Inc., 625 Fourth Ave. S., Minneapolis, MN 55415, a FINRA and SIPC member and a wholly owned subsidiary of Thrivent Financial for Lutherans. Thrivent Financial representatives are registered representatives of Thrivent Investment Management Inc. They are also licensed insurance agents of Thrivent Financial.
 
Bank products and trust services are offered through Thrivent Financial Bank (Member FDIC, Equal Housing Lender), a wholly owned subsidiary of Thrivent Financial for Lutherans. Insurance, securities, investment advisory services, and trust and investment management accounts are not deposits, are not guaranteed by Thrivent Financial Bank, are not insured by the FDIC or any other federal government agency, and may go down in value.